Salve, viator! Pergratus ad museum venis

Museum Francesco Gonzaga in Mantua (Italia), piazza Virgiliana 55 est.

Musei aperiendi hora statuta.
A Mercuri diem ad diem Dominicam, 9.30 – 12.00; 15.00 – 17.30.
Greges tantum, cum in antecessum postulavissent, Lunae die et Martis die museum obire possunt.
Museum Paschae die, Nativitatis die et calendiis Ianuariis clauditur.

Tesserae.
Tessera plena: € 6,00.
Tessera sublevata: € 4,00 – gregibus qui minimum 15 viatores gregant.
Tessera gratuita: pueris minoribus annis 11.

Viatores aegre deambulantes anabathro uti possunt.

Si vis, iter musei cum duce maxime perito postulare potes.